2005年11月05日

講読用原文15

(45.)  Πᾶν τὸ αὐθυπόστατον ἀγένητόν ἐστιν.
   εἰ γὰρ γενητόν, διότι μὲν γενητόν, ἀτελὲς ἔσται καθ’ ἑαυτὸ
καὶ τῆς ἀπ’ ἄλλου τελειώσεως ἐνδεές· διότι δὲ αὐτὸ ἑαυτὸ
παράγει, τέλειον καὶ αὔταρκες. πᾶν γὰρ γενητὸν ὑπ’ ἄλλου
τελειοῦται τοῦ παρέχοντος αὐτῷ γένεσιν οὐκ ὄντι· καὶ γὰρ ἡ
γένεσις ὁδός ἐστιν ἐκ τοῦ ἀτελοῦς εἰς τὸ ἐναντίον τέλειον. εἰ δ’
ἑαυτό τι παράγει, τέλειον ἀεί ἐστιν, ἀεὶ τῇ ἑαυτοῦ αἰτίᾳ συνόν,
μᾶλλον δὲ ἐνυπάρχον, πρὸς τὸ τῆς οὐσίας τελειωτικόν.


181 Substantiae unitae intellectibiles non sunt generatae ex re alia. Omnis substantia stans per essentiam suam et non generata ex re alia.
182 Quod si aliquis dicat: possibile est ut sit generata ex re alia, dicemus: si possibile est ut substantia stans per essentiam suam sit generata ex re alia, procul dubio est substantia illa diminuta, indigens ut compleat eam illud ex quo generatur.
183 Et significatio illius est generatio ipsa.
184 Quod est quia generatio non est nisi via ex diminutione ad complementum. Nam si invenitur res non indigens in generatione sui, scilicet in sua forma et sua formatione, re alia nisi se et est ipsa causa formationis suae et sui complementi, est completa, integra semper.
185 Et non fit causa formationis suae et sui complementi nisi propter relationem suam ad causam suam semper. Illa ergo comparatio est formatio eius et ipsius complementum simul.
186 Iam ergo manifestum est quod omnis substantia stans per essentiam suam non est generata ex re alia.

投稿者 Masaki : 2005年11月05日 08:34