2005年11月19日

講読用原文16

(46.)  Πᾶν τὸ αὐθυπόστατον ἄφθαρτόν ἐστιν.
   εἰ γὰρ φθαρήσεται, ἀπολείψει ἑαυτὸ καὶ ἔσται ἑαυτοῦ χωρίς.
ἀλλὰ τοῦτο ἀδύνατον. ἓν γὰρ ὄν, ἅμα καὶ αἴτιόν ἐστι καὶ
αἰτιατόν. πᾶν δὲ τὸ φθειρόμενον ἀποστὰν τῆς ἑαυτοῦ αἰτίας
φθείρεται· ἐν ὅσῳ γὰρ ἂν ἐξέχηται τοῦ συνέχοντος αὐτὸ καὶ
σώζοντος, ἕκαστον συνέχεται καὶ σώζεται. οὐδέποτε δὲ ἀπο-
λείπει τὴν αἰτίαν τὸ αὐθυπόστατον, ἅτε ἑαυτὸ οὐκ ἀπολεῖπον·
αἴτιον γὰρ αὐτὸ ἑαυτῷ ἐστιν. ἄφθαρτον ἄρα ἐστὶ τὸ αὐθυπό-
στατον πᾶν.


187 Omnis substantia stans per seipsam est non cadens sub corruptione
188 Si autem aliquis dicat : possibile est ut substantia stans per seipsum cadat sub corruptione, diecmus: si possibile est ut substantia stans per seipsum cadat sub corruptione, possible est ut separetur eius essentia et sit fixa, stans per essentiam suam sine essentia sua. Et hoc est inconveniens et impossibile, quoniam, propterea quod est una, simplex, non composita, est ipsa causa et causatum simul. Omnis autem cadentis sub corruptione non fit corruptio nisi propter separationem suam a causa sua; dum vero permanet res pendens per causam suam retinentem eam et servantem eam, non perit neque destruitur. Si ergo hoc ita est, substantiae stantis per essentiam suam non separatur causa semper, quoniam est inseparabilis ab essentia sua, propterea quod causa eius est ipsa in formatione sui.
189 Et non fit causa suiipsius nisi propter relationem suam ad causam suam; et illa relatio est formatio eius. Et propterea, quia est semper relata ad causam suam et ipsa est causa illius relationis, est ipsa causa suiipsius per modum quem diximus, quod non perit neque destruitur, quoniam est causa et causatum simul, sicut ostendimus nuper.
190 Iam ergo verificatum est quod omnis substantia stans per seipsam non destruitur neque corrumpitur.

投稿者 Masaki : 2005年11月19日 10:26